Titus Claudius Marcus Aurelius Aristobulus
Appearance
Titus Claudius Marcus Aurelius Aristobulus (nescimus, quando natus sit mortuusve) senator Romanus saeculi tertii exeuntis fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Aristobulus annis 282 - 285 praefectus praetorio imperatorum Cari atque Carini erat et anno 285 Carini collega in consulatu. Quuamquam Carini milites contra Diocletianum imperatorem duxerat, tamen hoc duce consulatum tenuit, annis 290 - 294 proconsul Africae atque deinde anno 295/296 Praefectus urbi Romae factus est[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 322
Antecessores: Imp. Caesar Marcus Aurelius Carinus Augustus II et Imp. Caesar Marcus Aurelius Numerianus Augustus |
Consul 285 cum Imp. Caesare Marco Aurelio Carino Augusto |
Successores: Marcus Iunius Maximus II et Vettius Aquilinus |